

Liber Job*
Caput 5: Versus 11
Qui ponit humiles in sublime.[GREG.]Ut modo despecti judicent cum Domino.Moerentes.Quia quanto magis nunc adversis tribulantur, et se per lamenta castigant, tanto sublimiorem sospitatem habebunt etiam in hac vita. Haec de electis possunt intelligi, ubi humiles alta mente omnia temporalia transcendunt, et afflicti sunt erecti sospitate, non insania, ut qui laetantur cum malefecerint. Hi vero de certitudine aeternae salutis hilarescunt.